Evangelium Secundum Lucam*

Caput 12: Versus 41

Ait autem ei Petrus.Cum Dominus duo proposuerit, scilicet et se subito venturum, et illos exspectando paratos esse debere, quaerit Petrus si illa sublimia instituta coelestis vitae, quae sunt necessaria se praeparantibus, ad apostolos solum et similes eorum, an ad omnes salvandos pertineant.
(* Traductions européennes)